Löydetty 1570 Tulokset: Eorum

  • et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israël et a prævaricationibus eorum cunctisque peccatis juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum (Liber Leviticus 16, 16)

  • et posita utraque manu super caput ejus confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël et universa delicta atque peccata eorum quæ inprecans capiti ejus emittet illum per hominem paratum in desertum (Liber Leviticus 16, 21)

  • cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto (Liber Leviticus 16, 22)

  • vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum (Liber Leviticus 16, 27)

  • eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israël et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Leviticus 16, 34)

  • et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum (Liber Leviticus 17, 7)

  • juxta consuetudinem terræ Ægypti in qua habitastis non facietis et juxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis (Liber Leviticus 18, 3)

  • quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis præputia eorum poma quæ germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis (Liber Leviticus 19, 23)

  • quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino (Liber Leviticus 19, 24)

  • qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos (Liber Leviticus 20, 11)

  • si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos (Liber Leviticus 20, 12)

  • qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos (Liber Leviticus 20, 13)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina