Löydetty 38 Tulokset: Equorum

  • et inposuerunt cervicibus ejus manus cumque intrasset portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi (Liber II Paralipomenon 23, 15)

  • sursum autem a porta Equorum ædificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam (Liber Nehemiae 3, 28)

  • omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universæ facultates nostræ atque familiæ in conspectu tuo sunt (Liber Iudith 3, 3)

  • non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio (Liber Iudith 9, 16)

  • et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum jactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum (Liber II Maccabaeorum 5, 3)

  • qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum (Liber Ecclesiasticus 48, 9)

  • sagittæ ejus acutæ et omnes arcus ejus extenti ungulæ equorum ejus ut silex et rotæ ejus quasi impetus tempestatis (Liber Isaiae 5, 28)

  • et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te præbere ascensores eorum (Liber Isaiae 36, 8)

  • a Dan auditus est fremitus equorum ejus a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus (Liber Ieremiae 8, 16)

  • et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portæ Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum (Liber Ieremiae 31, 40)

  • vestitos hyacintho principes et magistratus juvenes cupidinis universos equites ascensores equorum (Prophetia Ezechielis 23, 6)

  • et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum (Prophetia Ezechielis 23, 20)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina