Löydetty 500 Tulokset: Eva

  • dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea (Liber Exodus 15, 9)

  • cumque levaret Moses manus vincebat Israël sin autem paululum remisisset superabat Amalech (Liber Exodus 17, 11)

  • quod si altare lapideum feceris mihi non ædificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur (Liber Exodus 20, 25)

  • si videris asinum odientis te jacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo (Liber Exodus 23, 5)

  • ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus et sanctificabis eos elevans coram Domino (Liber Exodus 29, 24)

  • tradens simul omnia Aaron et filiis ejus qui postquam levaverunt ea coram Domino (Liber Leviticus 8, 27)

  • tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut præceperat ei Dominus (Liber Leviticus 8, 29)

  • pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut præceperat Moses (Liber Leviticus 9, 21)

  • eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut præcepit Dominus (Liber Leviticus 10, 15)

  • quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto (Liber Leviticus 14, 17)

  • qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul (Liber Leviticus 14, 24)

  • qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum (Liber Leviticus 23, 11)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina