Löydetty 235 Tulokset: Facta
et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis (Evangelium secundum Marcum 4, 37)
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Marcum 4, 39)
et vestimenta ejus facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere (Evangelium secundum Marcum 9, 2)
et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum (Evangelium secundum Marcum 9, 6)
et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate (Evangelium secundum Marcum 11, 19)
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est (Evangelium secundum Marcum 14, 4)
et facta hora sexta tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam (Evangelium secundum Marcum 15, 33)
ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
hæc descriptio prima facta est præside Syriæ Cyrino (Evangelium secundum Lucam 2, 2)
et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium (Evangelium secundum Lucam 2, 13)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de cælo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua (Evangelium secundum Lucam 4, 23)