Löydetty 58 Tulokset: Gaudio
et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis ejus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 8)
et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud (Evangelium secundum Marcum 4, 16)
ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt (Evangelium secundum Lucam 8, 13)
reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo (Evangelium secundum Lucam 10, 17)
adhuc autem illis non credentibus et mirantibus præ gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur (Evangelium secundum Lucam 24, 41)
et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno (Evangelium secundum Lucam 24, 52)
qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)
et ut cognovit vocem Petri præ gaudio non aperuit januam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam (Actus Apostolorum 12, 14)
discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 13, 52)
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti (Epistula ad Romanos 15, 13)
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum (Epistula ad Romanos 15, 32)