Löydetty 20 Tulokset: Hiezabel

  • igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua (Liber I Regum 21, 25)

  • et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel (Liber II Regum 9, 7)

  • Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezraël nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit (Liber II Regum 9, 10)

  • cumque vidisset Joram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quæ pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuæ et veneficia ejus multa vigent (Liber II Regum 9, 22)

  • venit Hieu Hiezraël porro Hiezabel introitu ejus audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram (Liber II Regum 9, 30)

  • reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezraël comedent canes carnes Hiezabel (Liber II Regum 9, 36)

  • et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Hiezraël ita ut prætereuntes dicant hæcine est illa Hiezabel (Liber II Regum 9, 37)

  • sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quæ se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis (Apocalypsis Ioannis 2, 20)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina