Löydetty 359 Tulokset: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua
erat autem pascha et azyma post biduum et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent et occiderent (Evangelium secundum Marcum 14, 1)
et Judas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis (Evangelium secundum Marcum 14, 10)
et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribæ et seniores (Evangelium secundum Marcum 14, 53)
summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversum Jesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant (Evangelium secundum Marcum 14, 55)
summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes (Evangelium secundum Marcum 14, 63)
et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Jesum duxerunt et tradiderunt Pilato (Evangelium secundum Marcum 15, 1)
et accusabant eum summi sacerdotes in multis (Evangelium secundum Marcum 15, 3)
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes (Evangelium secundum Marcum 15, 10)
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus mittentes sortem super eis quis quid tolleret (Evangelium secundum Marcum 15, 24)
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere (Evangelium secundum Marcum 15, 31)
et duxerunt illum ad Jesum et jactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Jesum (Evangelium secundum Lucam 19, 35)
eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via (Evangelium secundum Lucam 19, 36)