Löydetty 2530 Tulokset: Ibi
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et justitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis (Epistula ad Hebraeos 9, 10)
inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata (Epistula ad Hebraeos 10, 4)
holocaustomata et pro peccato non tibi placuit (Epistula ad Hebraeos 10, 6)
superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quæ secundum legem offeruntur (Epistula ad Hebraeos 10, 8)
terribilis autem quædam expectatio judicii et ignis æmulatio quæ consumptura est adversarios (Epistula ad Hebraeos 10, 27)
fide intellegimus aptata esse sæcula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent (Epistula ad Hebraeos 11, 3)
sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen (Epistula ad Hebraeos 11, 18)
fide reliquit Ægyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit (Epistula ad Hebraeos 12, 2)
non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam (Epistula ad Hebraeos 12, 18)
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus (Epistula ad Hebraeos 12, 21)