Löydetty 37 Tulokset: Idolis

  • et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam (Prophetia Ezechielis 36, 18)

  • et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos (Prophetia Ezechielis 36, 25)

  • neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus (Prophetia Ezechielis 37, 23)

  • de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione (Actus Apostolorum 21, 25)

  • non utique fornicariis hujus mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse (Epistula I ad Corinthios 5, 10)

  • nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum ejusmodi nec cibum sumere (Epistula I ad Corinthios 5, 11)

  • an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri (Epistula I ad Corinthios 6, 9)

  • de his autem quæ idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero ædificat (Epistula I ad Corinthios 8, 1)

  • de escis autem quæ idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus (Epistula I ad Corinthios 8, 4)

  • quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid (Epistula I ad Corinthios 10, 19)

  • si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 28)

  • qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus (Epistula II ad Corinthios 6, 16)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina