Löydetty 88 Tulokset: Igni

  • domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt (Liber Ieremiae 39, 8)

  • et conteret statuas domus Solis quæ sunt in terra Ægypti et delubra deorum Ægypti conburet igni (Liber Ieremiae 43, 13)

  • ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prœlii et erit in tumulum dissipata filiæque ejus igni succendentur et possidebit Israël possessores suos dicit Dominus (Liber Ieremiae 49, 2)

  • et vada præoccupata sunt et paludes incensæ sunt igni et viri bellatores conturbati sunt (Liber Ieremiae 51, 32)

  • hæc dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portæ ejus excelsæ igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt (Liber Ieremiae 51, 58)

  • in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni (Liber Baruch 1, 2)

  • tertiam partem igni conbures in medio civitatis juxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu ejus tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 2)

  • et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël (Prophetia Ezechielis 5, 4)

  • ecce igni datum est in escam utramque partem ejus consumpsit ignis et medietas ejus redacta est in favillam numquid utile erit ad opus (Prophetia Ezechielis 15, 4)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem (Prophetia Ezechielis 15, 6)

  • et conburent domos tuas igni et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes ultra non dabis (Prophetia Ezechielis 16, 41)

  • igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terræ oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 21, 32)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina