Löydetty 663 Tulokset: Illis

  • in diebus illis exierunt ex Israël filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quæ circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala (Liber I Maccabaeorum 1, 12)

  • et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium (Liber I Maccabaeorum 1, 14)

  • et ædificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem (Liber I Maccabaeorum 1, 35)

  • in illis diebus surrexit Matthathias filius Johannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Joarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin (Liber I Maccabaeorum 2, 1)

  • et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum (Liber I Maccabaeorum 2, 43)

  • et aperuit ærarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia (Liber I Maccabaeorum 3, 28)

  • novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeæ et Azoti et Jamniæ et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum (Liber I Maccabaeorum 4, 15)

  • et venerunt in Judæam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Judas cum decem milibus viris (Liber I Maccabaeorum 4, 29)

  • da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua (Liber I Maccabaeorum 4, 32)

  • et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud (Liber I Maccabaeorum 4, 45)

  • et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quæ erant illis et adduxit in Judæam cum lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 5, 23)

  • et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prœlium et abiit Judas obviam illis (Liber I Maccabaeorum 5, 39)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina