Löydetty 367 Tulokset: Illo
dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)
et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die (Evangelium secundum Ioannem 5, 9)
murmurabant ergo Judæi de illo quia dixisset ego sum panis qui de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro et jam non cum illo ambulabant (Evangelium secundum Ioannem 6, 67)
non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera ejus mala sunt (Evangelium secundum Ioannem 7, 7)
nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum (Evangelium secundum Ioannem 7, 13)
qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quærit qui autem quærit gloriam ejus qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est (Evangelium secundum Ioannem 7, 18)
audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc et miserunt principes et Pharisæi ministros ut adprehenderent eum (Evangelium secundum Ioannem 7, 32)
hæc illo loquente multi crediderunt in eum (Evangelium secundum Ioannem 8, 30)
respondit Jesus neque hic peccavit neque parentes ejus sed ut manifestetur opera Dei in illo (Evangelium secundum Ioannem 9, 3)
non crediderunt ergo Judæi de illo quia cæcus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes ejus qui viderat (Evangelium secundum Ioannem 9, 18)