Löydetty 34 Tulokset: Isai

  • accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir jemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israël (Liber II Samuelis 20, 1)

  • hæc autem sunt verba novissima quæ dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Jacob egregius psalta Israël (Liber II Samuelis 23, 1)

  • videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quæ nobis pars in David vel quæ hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israël nunc vide domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber I Regum 12, 16)

  • Bœz vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai (Liber I Paralipomenon 2, 12)

  • Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa (Liber I Paralipomenon 2, 13)

  • nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum ejus ad David filium Isai (Liber I Paralipomenon 10, 14)

  • spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmæ (Liber I Paralipomenon 12, 18)

  • igitur David filius Isai regnavit super universum Israël (Liber I Paralipomenon 29, 26)

  • populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)

  • duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai (Liber II Paralipomenon 11, 18)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina