Löydetty 1478 Tulokset: Iustitia pax gentes Hierusalem et montem Templi prophetiae spes salutis bellum salutis regimine

  • surrexerunt Moses et Josue minister ejus ascendensque Moses in montem Dei (Liber Exodus 24, 13)

  • cumque ascendisset Moses operuit nubes montem (Liber Exodus 24, 15)

  • ingressusque Moses medium nebulæ ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Exodus 24, 18)

  • hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli juxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino (Liber Exodus 30, 13)

  • esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis (Liber Exodus 34, 2)

  • nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra (Liber Exodus 34, 3)

  • excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei præceperat Dominus portans secum tabulas (Liber Exodus 34, 4)

  • cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (Liber Exodus 34, 24)

  • ne polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum (Liber Leviticus 18, 24)

  • vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutæ (Liber Leviticus 26, 33)

  • peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet (Liber Leviticus 26, 38)

  • de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum (Liber Numeri 1, 20)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina