Löydetty 311 Tulokset: Jacob

  • videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Jacob et consurget virga de Israël et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth (Liber Numeri 24, 17)

  • de Jacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis (Liber Numeri 24, 19)

  • si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra terram quam sub juramento pollicitus sum Abraham Isaac et Jacob et noluerunt sequi me (Liber Numeri 32, 11)

  • en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Jacob ut daret illam eis et semini eorum post eos (Liber Deuteronomii 1, 8)

  • cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua juravit patribus tuis Abraham Isaac et Jacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non ædificasti (Liber Deuteronomii 6, 10)

  • neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 9, 5)

  • recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum (Liber Deuteronomii 9, 27)

  • ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut juravit patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 29, 13)

  • et diligas Dominum Deum tuum atque obœdias voci ejus et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua juravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Jacob ut daret eam illis (Liber Deuteronomii 30, 20)

  • pars autem Domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus (Liber Deuteronomii 32, 9)

  • legem præcepit nobis Moses hereditatem multitudinis Jacob (Liber Deuteronomii 33, 4)

  • judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum (Liber Deuteronomii 33, 10)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina