Löydetty 2621 Tulokset: Levitarumque generationis Levi filii Aaron Hierusalem et Levitarum servientibus Levi tribum templum cantores
si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur (Epistula ad Romanos 8, 17)
nam quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Epistula ad Romanos 8, 29)
neque quia semen sunt Abrahæ omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen (Epistula ad Romanos 9, 7)
id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis æstimantur in semine (Epistula ad Romanos 9, 8)
et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi (Epistula ad Romanos 9, 26)
in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi (Epistula ad Romanos 15, 19)
nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis (Epistula ad Romanos 15, 25)
probaverunt enim Macedonia et Achaja conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem (Epistula ad Romanos 15, 26)
fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri (Epistula I ad Corinthios 1, 9)
nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis (Epistula I ad Corinthios 3, 16)
si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos (Epistula I ad Corinthios 3, 17)
non utique fornicariis hujus mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse (Epistula I ad Corinthios 5, 10)