Löydetty 24 Tulokset: Libri

  • vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriæ et scripsit Baruch ex ore Hieremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri (Liber Ieremiae 36, 4)

  • Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ qui scripsit in eo ex ore Hieremiæ omnes sermones libri quem conbuserat Joachim rex Juda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant (Liber Ieremiae 36, 32)

  • et hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiæ filii Sedei filii Helchiæ in Babylonia (Liber Baruch 1, 1)

  • et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniæ filii Joachim regis Juda et ad aures universi populi venientis ad librum (Liber Baruch 1, 3)

  • Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei iudicium sedit, et libri aperti sunt. (Prophetia Danielis 7, 10)

  • tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam (Epistula ad Hebraeos 10, 7)

  • et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitæ et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris secundum opera ipsorum (Apocalypsis Ioannis 20, 12)

  • et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiæ libri hujus (Apocalypsis Ioannis 22, 7)

  • et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri hujus Deum adora (Apocalypsis Ioannis 22, 9)

  • et dicit mihi ne signaveris verba prophetiæ libri hujus tempus enim prope est (Apocalypsis Ioannis 22, 10)

  • contestor ego omni audienti verba prophetiæ libri hujus si quis adposuerit ad hæc adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22, 18)

  • et si quis deminuerit de verbis libri prophetiæ hujus auferet Deus partem ejus de ligno vitæ et de civitate sancta et de his quæ scripta sunt in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22, 19)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina