Löydetty 72 Tulokset: Lignum

  • dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum præcidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum (Liber II Regum 6, 6)

  • feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum (Liber II Regum 17, 10)

  • aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium (Liber I Paralipomenon 20, 5)

  • ego autem totis viribus meis præparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea æs in ænea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime (Liber I Paralipomenon 29, 2)

  • a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem ejus publicetur (Liber Esdrae 6, 11)

  • dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo (Liber Esther 7, 9)

  • lignum habet spem si præcisum fuerit rursum virescit et rami ejus pullulant (Liber Iob 14, 7)

  • obliviscatur ejus misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum (Liber Iob 24, 20)

  • reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum æs (Liber Iob 41, 18)

  • et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium ejus non defluet et omnia quæcumque faciet prosperabuntur (Liber Psalmorum 1, 3)

  • et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum (Liber Psalmorum 104, 33)

  • lignum vitæ est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus (Liber Proverbiorum 3, 18)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina