Löydetty 848 Tulokset: Mei
imitatores mei estote sicut et ego Christi (Epistula I ad Corinthios 11, 1)
laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis præcepta mea tenetis (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
pro ejusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis (Epistula II ad Corinthios 12, 5)
et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi (Epistula II ad Corinthios 12, 9)
filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Epistula ad Galatas 4, 19)
non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis (Epistula ad Ephesios 1, 16)
propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quæ est gloria vestra (Epistula ad Ephesios 3, 13)
et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii (Epistula ad Ephesios 6, 19)
semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens (Epistula ad Philippenses 1, 4)
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse (Epistula ad Philippenses 1, 7)