Löydetty 204 Tulokset: Monte Seir

  • profecti sunt autem et de monte Or per viam quæ ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et tædere cœpit populum itineris ac laboris (Liber Numeri 21, 4)

  • et erit Idumea possessio ejus hereditas Seir cedet inimicis suis Israël vero fortiter aget (Liber Numeri 24, 18)

  • holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini (Liber Numeri 28, 6)

  • unde profecti castrametati sunt in monte Sepher (Liber Numeri 33, 23)

  • egressi de monte Sepher venerunt in Arada (Liber Numeri 33, 24)

  • egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terræ Edom (Liber Numeri 33, 37)

  • et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona (Liber Numeri 33, 41)

  • undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 2)

  • Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis (Liber Deuteronomii 1, 6)

  • itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma (Liber Deuteronomii 1, 44)

  • profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore (Liber Deuteronomii 2, 1)

  • et populo præcipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos (Liber Deuteronomii 2, 4)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina