Löydetty 169 Tulokset: Monte

  • qui dicebas in corde tuo in cælum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis (Liber Isaiae 14, 13)

  • et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus (Liber Isaiae 24, 23)

  • et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pingujum convivium vindemiæ pingujum medullatorum vindemiæ defecatæ (Liber Isaiae 25, 6)

  • et præcipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes (Liber Isaiae 25, 7)

  • quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleæ in plaustro (Liber Isaiae 25, 10)

  • et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui ejecti erant in terra Ægypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem (Liber Isaiae 27, 13)

  • sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quæ est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus ejus ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo (Liber Isaiae 28, 21)

  • quia de Hierusalem exibunt reliquiæ et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud (Liber Isaiae 37, 32)

  • lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis ejus non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus (Liber Isaiae 65, 25)

  • vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim (Liber Ieremiae 4, 15)

  • ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos et post hæc mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum (Liber Ieremiae 16, 16)

  • quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum (Liber Ieremiae 31, 6)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina