Löydetty 336 Tulokset: Moses

  • hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron juxta imperium Domini per manum Mosi (Liber Numeri 4, 45)

  • omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 46)

  • juxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque juxta officium et onera sua sicut præceperat ei Dominus (Liber Numeri 4, 49)

  • factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa ejus (Liber Numeri 7, 1)

  • itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis (Liber Numeri 7, 6)

  • cumque ingrederetur Moses tabernaculum fœderis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei (Liber Numeri 7, 89)

  • feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Numeri 8, 20)

  • præcepitque Moses filiis Israël ut facerent phase (Liber Numeri 9, 4)

  • quibus respondit Moses state ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis (Liber Numeri 9, 8)

  • dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli (Liber Numeri 10, 29)

  • cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua (Liber Numeri 10, 35)

  • cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis (Liber Numeri 11, 2)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina