Löydetty 115 Tulokset: Multitudinem
convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est æquum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis (Actus Apostolorum 6, 2)
cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem (Actus Apostolorum 17, 13)
quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse (Actus Apostolorum 21, 22)
cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum ejus (Actus Apostolorum 28, 3)
propter quod et ab uno orti sunt et hæc emortuo tamquam sidera cæli in multitudinem et sicut harena quæ est ad oram maris innumerabilis (Epistula ad Hebraeos 11, 12)
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ salvabit animam ejus a morte et operit multitudinem peccatorum (Epistula Iacobi 5, 20)
ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum (Epistula I Petri 4, 8)