Löydetty 58 Tulokset: Mundo
nunc autem ad te venio et hæc loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis (Evangelium secundum Ioannem 17, 13)
ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo (Evangelium secundum Ioannem 17, 14)
non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo (Evangelium secundum Ioannem 17, 15)
de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo (Evangelium secundum Ioannem 17, 16)
respondit ei Jesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Judæi conveniunt et in occulto locutus sum nihil (Evangelium secundum Ioannem 18, 20)
respondit Jesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Judæis nunc autem meum regnum non est hinc (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)
primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo (Epistula ad Romanos 1, 8)
usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est (Epistula ad Romanos 5, 13)
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
non utique fornicariis hujus mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse (Epistula I ad Corinthios 5, 10)
an nescitis quoniam sancti de mundo judicabunt et si in vobis judicabitur mundus indigni estis qui de minimis judicetis (Epistula I ad Corinthios 6, 2)
et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur præterit enim figura hujus mundi (Epistula I ad Corinthios 7, 31)