Löydetty 160 Tulokset: Nemo
fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat (Epistula ad Galatas 3, 15)
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Jesu in corpore meo porto (Epistula ad Galatas 6, 17)
nemo vos seducat inanibus verbis propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ (Epistula ad Ephesios 5, 6)
nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam (Epistula ad Ephesios 5, 29)
hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum (Epistula ad Colossenses 2, 4)
nemo ergo vos judicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniæ aut sabbatorum (Epistula ad Colossenses 2, 16)
nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quæ non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suæ (Epistula ad Colossenses 2, 18)
ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)
nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate (Epistula I ad Timotheum 4, 12)
nemo militans inplicat se negotiis sæcularibus ut ei placeat cui se probavit (Epistula II ad Timotheum 2, 4)
in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur (Epistula II ad Timotheum 4, 16)
hæc loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat (Epistula ad Titum 2, 15)