Löydetty 218 Tulokset: Nihil
at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis (Evangelium secundum Lucam 3, 13)
diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit (Evangelium secundum Lucam 4, 2)
et respondens Simon dixit illi præceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete (Evangelium secundum Lucam 5, 5)
verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos (Evangelium secundum Lucam 6, 35)
et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis (Evangelium secundum Lucam 9, 3)
ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit (Evangelium secundum Lucam 10, 19)
nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur (Evangelium secundum Lucam 12, 2)
et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quæ dicebantur (Evangelium secundum Lucam 18, 34)
et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil (Evangelium secundum Lucam 22, 35)
ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causæ in hoc homine (Evangelium secundum Lucam 23, 4)
interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat (Evangelium secundum Lucam 23, 9)
sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei (Evangelium secundum Lucam 23, 15)