Löydetty 218 Tulokset: Nihil
noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ (Liber Ecclesiasticus 5, 10)
cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te (Liber Ecclesiasticus 8, 19)
omnis iniuriæ proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriæ (Liber Ecclesiasticus 10, 6)
avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis (Liber Ecclesiasticus 10, 9)
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua projecit intima sua (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
qui sibi invidet nihil est illo nequius et hæc redditio est malitiæ illius (Liber Ecclesiasticus 14, 6)
non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit (Liber Ecclesiasticus 17, 26)
ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuæ vitæ (Liber Ecclesiasticus 18, 33)
et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
fili sine consilio nihil facias et post factum non pæniteberis (Liber Ecclesiasticus 32, 24)
in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine judicio nihil facias grave (Liber Ecclesiasticus 33, 30)