Löydetty 196 Tulokset: Nonne

  • respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi (Liber Numeri 24, 12)

  • nonne istæ sunt quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus (Liber Numeri 31, 16)

  • nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram (Liber Numeri 32, 8)

  • quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos (Liber Deuteronomii 32, 30)

  • nonne hæc condita sunt apud me et signata in thesauris meis (Liber Deuteronomii 32, 34)

  • steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Justorum stetit itaque sol in medio cæli et non festinavit occumbere spatio unius diei (Liber Iosue 10, 13)

  • nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini et super omnem populum Israël ira ejus incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo (Liber Iosue 22, 20)

  • quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer (Liber Iudicum 8, 2)

  • cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum (Liber Iudicum 9, 38)

  • quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et ejecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi (Liber Iudicum 11, 7)

  • nonne ea quæ possedit Chamos deus tuus tibi jure debentur quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem (Liber Iudicum 11, 24)

  • quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Ægyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt (Liber I Samuelis 6, 6)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina