Löydetty 473 Tulokset: Omnem

  • et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum dicentes judicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris (Liber Ieremiae 26, 11)

  • surrexerunt ergo viri de senioribus terræ et dixerunt ad omnem cœtum populi loquentes (Liber Ieremiae 26, 17)

  • Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Judæ et ait ad omnem populum Judæ dicens hæc dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum (Liber Ieremiae 26, 18)

  • et Jechoniam filium Joachim regem Juda et omnem transmigrationem Judæ qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim jugum regis Babylonis (Liber Ieremiae 28, 4)

  • et hæc sunt verba libri quæ misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 1)

  • quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis hujus ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem (Liber Ieremiae 29, 16)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens (Liber Ieremiae 29, 25)

  • Dominus dedit te sacerdotem pro Jojadæ sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem (Liber Ieremiae 29, 26)

  • mitte ad omnem transmigrationem dicens hæc dicit Dominus ad Semejam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semejas et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio (Liber Ieremiae 29, 31)

  • quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi (Liber Ieremiae 31, 25)

  • et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portæ Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum (Liber Ieremiae 31, 40)

  • venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum (Liber Ieremiae 33, 5)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina