Löydetty 473 Tulokset: Omnem

  • dic ad eos hæc dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israël quæ est in medio eorum (Prophetia Ezechielis 12, 10)

  • et omnes qui circa eum sunt præsidium ejus et agmina ejus dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos (Prophetia Ezechielis 12, 14)

  • et accidit post omnem malitiam tuam væ væ tibi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 23)

  • ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam (Prophetia Ezechielis 16, 37)

  • et omnes profugi ejus cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 17, 21)

  • et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suæ et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ et libaverunt libationes suas (Prophetia Ezechielis 20, 28)

  • pro eo autem quod occidi in te justum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 21, 4)

  • congere frusta ejus in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena (Prophetia Ezechielis 24, 4)

  • quando adprehenderunt te manu et confractus es et lacerasti omnem umerum eorum et innitentibus eis super te comminutus es et dissolvisti omnes renes eorum (Prophetia Ezechielis 29, 7)

  • erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret (Prophetia Ezechielis 34, 6)

  • et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium (Prophetia Ezechielis 38, 4)

  • præpara et instrue te et omnem multitudinem tuam quæ coacervata est ad te et esto eis in præceptum (Prophetia Ezechielis 38, 7)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina