Löydetty 473 Tulokset: Omnem

  • post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus (Evangelium secundum Lucam 10, 1)

  • ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit (Evangelium secundum Lucam 10, 19)

  • nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei hæc autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit (Evangelium secundum Lucam 21, 4)

  • erat lux vera quæ inluminat omnem hominem venientem in mundum (Evangelium secundum Ioannem 1, 9)

  • omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat (Evangelium secundum Ioannem 15, 2)

  • cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quæcumque audiet loquetur et quæ ventura sunt adnuntiabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 13)

  • et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ et juvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt (Actus Apostolorum 2, 17)

  • conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum (Actus Apostolorum 2, 47)

  • et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti et constituit eum præpositum super Ægyptum et super omnem domum suam (Actus Apostolorum 7, 10)

  • mittens autem Joseph accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque (Actus Apostolorum 7, 14)

  • dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Judæi cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes (Actus Apostolorum 21, 27)

  • sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26, 20)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina