Löydetty 28 Tulokset: Omnesque

  • omnesque prophetæ similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 12)

  • excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiæ et satrapæ terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 14)

  • omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus (Liber II Paralipomenon 9, 23)

  • omnesque viri Juda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda (Liber II Paralipomenon 13, 15)

  • porro rex Israël et Josaphat rex Juda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area juxta portam Samariæ omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis (Liber II Paralipomenon 18, 9)

  • omnesque prophetæ similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis (Liber II Paralipomenon 18, 11)

  • steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos jumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam (Liber II Paralipomenon 28, 15)

  • vocavitque omnes majores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui (Liber Iudith 2, 2)

  • abduxitque omnes filios Madian ac prædavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii (Liber Iudith 2, 16)

  • et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi (Liber Iudith 2, 17)

  • omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit (Liber II Maccabaeorum 5, 26)

  • omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Ægyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos (Liber Ieremiae 42, 17)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina