Löydetty 221 Tulokset: Omnium

  • particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua (Liber Psalmorum 118, 63)

  • regnum tuum regnum omnium sæculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis (Liber Psalmorum 144, 13)

  • oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno (Liber Psalmorum 144, 15)

  • constituit prœlia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terræ (Liber I Maccabaeorum 1, 2)

  • et ut cessavit loqui verba hæc accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum jussum regis (Liber I Maccabaeorum 2, 23)

  • et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum (Liber I Maccabaeorum 5, 63)

  • recordabitur enim omnium quæ fecimus in eum et in fratrem ejus et in gentem ejus (Liber I Maccabaeorum 10, 5)

  • et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium (Liber I Maccabaeorum 11, 26)

  • et projecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Judæi in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno ejus et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa (Liber I Maccabaeorum 11, 51)

  • et Neemiæ erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors qui solus es rex bonus (Liber II Maccabaeorum 1, 24)

  • sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges ejus (Liber II Maccabaeorum 7, 23)

  • tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus (Liber II Maccabaeorum 7, 34)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina