Löydetty 112 Tulokset: Operibus

  • absque præpositis qui præerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum præcipientium populo et his qui faciebant opus (Liber I Regum 5, 16)

  • erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant (Liber I Regum 9, 23)

  • cum autem in manu Hieu filii Anani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum ejus et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum (Liber I Regum 16, 7)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur (Liber II Regum 22, 17)

  • hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in præsepibus apud regem in operibus ejus commoratique sunt ibi (Liber I Paralipomenon 4, 23)

  • et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini (Liber I Paralipomenon 23, 28)

  • porro de Hebronitis Asabias et fratres ejus viri fortissimi mille septingenti præerant Israheli trans Jordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis (Liber I Paralipomenon 26, 30)

  • porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus (Liber II Paralipomenon 8, 9)

  • quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea cæsores lapidum et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et æris ut quod cadere cœperat fulciretur (Liber II Paralipomenon 24, 12)

  • ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus operibus suis fecit prospere quæ voluit (Liber II Paralipomenon 32, 30)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur (Liber II Paralipomenon 34, 25)

  • et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie (Liber Esdrae 9, 13)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina