Löydetty 82 Tulokset: Pharao

  • dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quæras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me (Liber I Regum 11, 22)

  • an speras in baculo harundineo atque confracto Ægypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum ejus et perforabit eam sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se (Liber II Regum 18, 21)

  • in diebus ejus ascendit Pharao Necho rex Ægypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Josias rex in occursum ejus et occisus est in Mageddo cum vidisset eum (Liber II Regum 23, 29)

  • vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quæ est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terræ centum talentis argenti et talento auri (Liber II Regum 23, 33)

  • regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Josiæ pro Josia patre ejus vertitque nomen ejus Jojachim porro Joahaz tulit et duxit in Ægyptum (Liber II Regum 23, 34)

  • et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis ejus et in omni populo terræ illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die (Liber Nehemiae 9, 10)

  • mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu (Liber I Maccabaeorum 4, 9)

  • stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum (Liber Isaiae 19, 11)

  • qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Ægypti (Liber Isaiae 30, 2)

  • ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Ægyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu ejus et perforabit eam sic Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in eo (Liber Isaiae 36, 6)

  • Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem (Liber Ieremiae 37, 4)

  • vocate nomen Pharao regis Ægypti Tumultum adduxit tempus (Liber Ieremiae 46, 17)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina