Löydetty 391 Tulokset: Principes

  • hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra (Liber I Paralipomenon 23, 24)

  • inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo (Liber I Paralipomenon 24, 4)

  • porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar (Liber I Paralipomenon 24, 5)

  • hii divisi sunt in janitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini (Liber I Paralipomenon 26, 12)

  • filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Jeiheli (Liber I Paralipomenon 26, 21)

  • ipse Selemith et fratres ejus super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)

  • fratresque ejus robustioris ætatis duo milia septingenti principes familiarum præposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis (Liber I Paralipomenon 26, 32)

  • filii autem Israël secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et præfecti qui ministrabant regi juxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli præerant (Liber I Paralipomenon 27, 1)

  • Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israël (Liber I Paralipomenon 27, 22)

  • super oves quoque Jaziz Agarenus omnes hii principes substantiæ regis David (Liber I Paralipomenon 27, 31)

  • convocavit igitur David omnes principes Israël duces tribuum et præpositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui præerant substantiæ et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem (Liber I Paralipomenon 28, 1)

  • sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei ut essem rex super Israël in sempiternum de Juda enim elegit principes porro de domo Juda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël (Liber I Paralipomenon 28, 4)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina