Löydetty 2423 Tulokset: Quia
quæ secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos (Epistula II ad Corinthios 10, 7)
hoc cogitet qui ejusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et præsentes in facto (Epistula II ad Corinthios 10, 11)
quare quia non diligo vos Deus scit (Epistula II ad Corinthios 11, 11)
vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Jesus in vobis est nisi forte reprobi estis (Epistula II ad Corinthios 13, 5)
spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi (Epistula II ad Corinthios 13, 6)
notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem (Epistula ad Galatas 1, 11)
quæ autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior (Epistula ad Galatas 1, 20)
cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat (Epistula ad Galatas 2, 11)
cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahæ (Epistula ad Galatas 3, 7)
providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes (Epistula ad Galatas 3, 8)
quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno (Epistula ad Galatas 3, 13)