Löydetty 74 Tulokset: Ruben

  • hæ sunt familiæ de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta (Liber Numeri 26, 7)

  • filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in jumentis infinita substantia cumque vidissent Jazer et Galaad aptas alendis animalibus (Liber Numeri 32, 1)

  • dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod jubet dominus noster (Liber Numeri 32, 25)

  • si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem (Liber Numeri 32, 29)

  • responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus (Liber Numeri 32, 31)

  • dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum (Liber Numeri 32, 33)

  • filii vero Ruben ædificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim (Liber Numeri 32, 37)

  • tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse (Liber Numeri 34, 14)

  • terramque possedimus in tempore illo ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad (Liber Deuteronomii 3, 12)

  • et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Jeboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Deuteronomii 3, 16)

  • Bosor in solitudine quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quæ est in tribu Gad et Golam in Basan quæ est in tribu Manasse (Liber Deuteronomii 4, 43)

  • et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis (Liber Deuteronomii 11, 6)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina