Löydetty 38 Tulokset: Scit
scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia (Liber Sapientiae 9, 11)
hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit (Liber Sapientiae 15, 13)
notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso (Liber Ecclesiasticus 21, 8)
qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum (Liber Ecclesiasticus 34, 9)
sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus (Liber Baruch 3, 32)
quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro (Prophetia Ioel 2, 14)
quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore iræ suæ et non peribimus (Prophetia Ionae 3, 9)
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
hæc enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
de die autem illa et hora nemo scit neque angeli cælorum nisi Pater solus (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in cælo neque Filius nisi Pater (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Evangelium secundum Lucam 10, 22)