Löydetty 118 Tulokset: Scriptum
et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
et ait eis Jesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves (Evangelium secundum Marcum 14, 27)
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
sicut scriptum est in libro sermonum Esajæ prophetæ vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus (Evangelium secundum Lucam 3, 4)
et respondit ad illum Jesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei (Evangelium secundum Lucam 4, 4)
et respondens Jesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Lucam 4, 8)
scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te (Evangelium secundum Lucam 4, 10)
et traditus est illi liber prophetæ Esajæ et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat (Evangelium secundum Lucam 4, 17)
hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum (Evangelium secundum Lucam 19, 46)
ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli (Evangelium secundum Lucam 20, 17)