Löydetty 173 Tulokset: Semper
nemo est qui semper vivat et qui hujus rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo (Liber Ecclesiastes 9, 4)
multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet (Liber Sapientiae 11, 22)
non enim jurantium est virtus sed peccantium pœna perambulat semper in iniustorum prævaricationem (Liber Sapientiae 14, 31)
cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim præsumit sæva conturbata conscientia (Liber Sapientiae 17, 10)
omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante ævum (Liber Ecclesiasticus 1, 1)
altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quæ præcepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus (Liber Ecclesiasticus 3, 22)
viæ illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsæ ab oculis ipsius (Liber Ecclesiasticus 17, 13)
non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem justificari quoniam merces Dei manet in æternum (Liber Ecclesiasticus 18, 22)
audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper (Liber Ecclesiasticus 19, 9)
sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in præceptis Dei permanet semper (Liber Ecclesiasticus 22, 23)
a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur (Liber Ecclesiasticus 25, 36)
leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates (Liber Ecclesiasticus 27, 11)