Löydetty 10 Tulokset: Sonus

  • et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multæ pluviæ est (Liber I Regum 18, 41)

  • in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terræ verba eorum (Liber Psalmorum 18, 5)

  • hæc recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis (Liber Psalmorum 41, 5)

  • una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquæ decurrentis nimium (Liber Sapientiae 17, 17)

  • aut sonus validus præcipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos præ timore (Liber Sapientiae 17, 18)

  • in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est æstimare et ex ipso certo visu (Liber Sapientiae 19, 17)

  • et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus (Liber Ecclesiasticus 50, 20)

  • et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnæ eorum (Prophetia Ezechielis 1, 24)

  • et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes (Actus Apostolorum 2, 2)

  • sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terræ verba eorum (Epistula ad Romanos 10, 18)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina