Löydetty 354 Tulokset: Spiritus Dei viventis

  • contritionem præcedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus (Liber Proverbiorum 16, 18)

  • animus gaudens ætatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa (Liber Proverbiorum 17, 22)

  • qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus (Liber Proverbiorum 17, 27)

  • spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere (Liber Proverbiorum 18, 14)

  • gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur (Liber Ecclesiastes 1, 6)

  • vidi quæ fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 14)

  • dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 17)

  • et idcirco tæduit me vitæ meæ videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus (Liber Ecclesiastes 2, 17)

  • quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est (Liber Ecclesiastes 2, 22)

  • quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus jumentorum descendat deorsum (Liber Ecclesiastes 3, 21)

  • infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 4, 16)

  • melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et præsumptio spiritus (Liber Ecclesiastes 6, 9)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina