Löydetty 12 Tulokset: Synagogam
et cum inde transisset venit in synagogam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 12, 9)
et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos (Evangelium secundum Marcum 1, 21)
et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam (Evangelium secundum Marcum 3, 1)
et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere (Evangelium secundum Lucam 4, 16)
factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus ejus dextra erat arida (Evangelium secundum Lucam 6, 6)
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse ædificavit nobis (Evangelium secundum Lucam 7, 5)
hæc dixerunt parentes ejus quia timebant Judæos jam enim conspiraverant Judæi ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)
illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiæ et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt (Actus Apostolorum 13, 14)
factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Judæorum et loquerentur ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo (Actus Apostolorum 14, 1)
fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam qui cum advenissent in synagogam Judæorum introjerunt (Actus Apostolorum 17, 10)
devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Judæis (Actus Apostolorum 18, 19)
introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei (Actus Apostolorum 19, 8)