Löydetty 917 Tulokset: Templum Hierusalem

  • sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum (Liber I Samuelis 1, 7)

  • tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam juxta Dagon (Liber I Samuelis 5, 2)

  • porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum ejus super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem (Liber I Samuelis 5, 5)

  • adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero ejus posuit in tabernaculo suo (Liber I Samuelis 17, 54)

  • in Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam (Liber II Samuelis 5, 5)

  • et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Jebuseum habitatorem terræ dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes non ingredietur David huc (Liber II Samuelis 5, 6)

  • proposuerat enim in die illa præmium qui percussisset Jebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et cæcos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio cæcus et claudus non intrabunt templum (Liber II Samuelis 5, 8)

  • accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiæ (Liber II Samuelis 5, 13)

  • et hæc nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon (Liber II Samuelis 5, 14)

  • et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem (Liber II Samuelis 8, 7)

  • porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis jugiter vescebatur et erat claudus utroque pede (Liber II Samuelis 9, 13)

  • filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Joab a filiis Ammon et venit Hierusalem (Liber II Samuelis 10, 14)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina