Löydetty 254 Tulokset: Unus
et discumbentibus eis et manducantibus ait Jesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum (Evangelium secundum Marcum 14, 18)
qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino (Evangelium secundum Marcum 14, 20)
et adhuc eo loquente venit Judas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus (Evangelium secundum Marcum 14, 43)
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam (Evangelium secundum Marcum 14, 47)
currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum (Evangelium secundum Marcum 15, 36)
duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta (Evangelium secundum Lucam 7, 41)
a quibusdam quia Johannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit (Evangelium secundum Lucam 9, 8)
at illi responderunt et dixerunt Johannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit (Evangelium secundum Lucam 9, 19)
et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis ejus ad eum Domine doce nos orare sicut et Johannes docuit discipulos suos (Evangelium secundum Lucam 11, 1)
nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo (Evangelium secundum Lucam 12, 6)
unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum (Evangelium secundum Lucam 17, 15)
dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur (Evangelium secundum Lucam 17, 34)