Löydetty 74 Tulokset: Venerit

  • propter hoc loquere eis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus homo homo de domo Israël qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum (Prophetia Ezechielis 14, 4)

  • quia homo homo de domo Israël et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me (Prophetia Ezechielis 14, 7)

  • eritque Hiezecihel vobis in portentum juxta omnia quæ fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 24, 24)

  • in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi (Prophetia Ezechielis 24, 26)

  • et cum venerit quod prædictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos (Prophetia Ezechielis 33, 33)

  • et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquæ istæ et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens (Prophetia Ezechielis 47, 9)

  • seminate vobis in justitia metite in ore misericordiæ innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos justitiam (Prophetia Osee 10, 12)

  • et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines (Prophetia Michaeae 5, 5)

  • et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in lanceis ejus et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris (Prophetia Michaeae 5, 6)

  • quod si et familia Ægypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum (Prophetia Zachariae 14, 18)

  • cum ergo venerit dominus vineæ quid faciet agricolis illis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 40)

  • beatus ille servus quem cum venerit dominus ejus invenerit sic facientem (Evangelium secundum Matthaeum 24, 46)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina