Löydetty 50 Tulokset: album et generationes

  • et hæ generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabajoth et Cedar et Adbeel et Mabsam (Liber I Paralipomenon 1, 29)

  • recordamini in sempiternum pacti ejus sermonis quem præcepit in mille generationes (Liber I Paralipomenon 16, 15)

  • isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Judæis et ab eorum progenie quæ his cærimoniis obligata est (Liber Esther 9, 28)

  • et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum (Liber Psalmorum 71, 5)

  • memor fuit in sæculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes (Liber Psalmorum 104, 8)

  • corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes (Liber Ecclesiasticus 44, 14)

  • quis hæc operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum (Liber Isaiae 41, 4)

  • sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generationes generationum (Liber Isaiae 51, 8)

  • ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace (Liber Baruch 6, 2)

  • omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)

  • neque per caput tuum juraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)

  • quia respexit humilitatem ancillæ suæ ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Evangelium secundum Lucam 1, 48)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina