Löydetty 1108 Tulokset: ama

  • scripsissem forsitan ecclesiæ sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos (Epistula III Ioannis 1, 9)

  • et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra (Apocalypsis Ioannis 6, 10)

  • et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terræ et mari (Apocalypsis Ioannis 7, 2)

  • et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno (Apocalypsis Ioannis 7, 10)

  • et nomen stellæ dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amaræ factæ sunt (Apocalypsis Ioannis 8, 11)

  • et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas (Apocalypsis Ioannis 10, 3)

  • et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel (Apocalypsis Ioannis 10, 9)

  • et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus (Apocalypsis Ioannis 10, 10)

  • et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat (Apocalypsis Ioannis 12, 2)

  • et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terræ (Apocalypsis Ioannis 14, 15)

  • et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineæ terræ quoniam maturæ sunt uvæ ejus (Apocalypsis Ioannis 14, 18)

  • et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio dæmoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundæ (Apocalypsis Ioannis 18, 2)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina