Löydetty 476 Tulokset: audire verba

  • et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam (Liber Ieremiae 30, 4)

  • et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire ut acciperent disciplinam (Liber Ieremiae 32, 33)

  • et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Hierusalem (Liber Ieremiae 34, 6)

  • et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum et non observaverunt verba fœderis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones ejus (Liber Ieremiae 34, 18)

  • tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc (Liber Ieremiae 36, 2)

  • ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die jejunii insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis leges eis (Liber Ieremiae 36, 6)

  • et nuntiavit eis Micheas omnia verba quæ audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi (Liber Ieremiae 36, 13)

  • igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos (Liber Ieremiae 36, 16)

  • et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum (Liber Ieremiae 38, 4)

  • dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba hæc et non morieris (Liber Ieremiae 38, 24)

  • venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum (Liber Ieremiae 38, 27)

  • dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam (Liber Ieremiae 42, 4)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina